IORDANVS BRVNVS NOLANVS

DE VMBRIS IDEARVM (Terta Pars)


DE TRIGINTA IDEA-

RVM CONCEPTIBVS.

Iam ad triginta Idearum conceptus, primo simpliciter; secundo cum intentionibus vmbrarum complexé concipiendis, consequenter progrediamur.

CONCEPTVS PRIMVS. A

Lvciferos (inquit Plotinus) in facie Deus oculos fabricauit: caeterisque sensibus adhibuit instrumenta: vt inde tum naturaliter seruarentur, tum etiam cognata luce aliquid contraherent. Quibus sane verbis manifestat aliquid esse praecipuum, quod de mundo intelligibili ad ipsos pertineat.

CONCEPTVS II. B

Non fas est cogitare mundum istum plures habere principes, & per consequens plures habere ordines praeter vnum. Et consequenter si vnum est ordinatum, membra ipsius alia membris aliis sunt adnexa & subordinata. Ita vt superiora secundum verius esse subsistant, in extensam molem, & multiplicem numerum versus materiam se exporrigentia. Vnde ab eo quod est per se maximé ens; ad id quod minimuln habet entitatis, & prope nihil haud temeré nuncupatur fiat accessus. Quem ordinem cum suis gradibus, qui mente conceperit: similitudinem magni mundi contrahet aliam ab ea quam secundum naturam habet in se ipso. Vnde quasi per naturam agens: sine difficultate peraget vniuersa.

CONCEPTVS III. C

Qvia in iis quae semper fiunt non est consultatio, & argumentatio. Si aliquid demonstratum fuerit semper idem facere: actus argumentationis tollitur ab eo, tollitur & consilium. Sed vt quadam forma se ipsam foras quasi naturaliter exprimente vel aliquid é sua natura explicante, & effundente, opera sua perficit. Ad cuius operantis similitudinem propius accedit quod idem vt plurimum & frequentissime operatur. Fiet enim vt minus, miniméque cogitans & decernens, in perfectum, exquisitumque actum prodeat. Qui ergo in loco consistens atque tempore, á loco rationes idearum absoluet atque tempore: diuinis entibus in suis operibus conformabitur, siue ad intellectum pertineant, siue ad voluntates. Id fortasse faciebat is qui dixit. IN CARNE CONSISTENTES NON SECVNDVM CARNEM VIVIMVS.

CONCEPTVS IIII. D

Qvod si possibile est atque verum: intellectualem animan non veré insitam atque infixam, inexis-tentemque corpori licet apprehendere: sed veré vt adsistentem & gubernantem: ita vt perfectam à corpore seorsum pre se ferre possit speciem. Cui sententiae (sine controuersia) Theologus ille adstipulatur maximé: qui perfectiori eam intitulans nomine, interiorem hominem appellauit. Quod si pro huius confirmatione, operationes sine corpore eidem possibiles exquiras: Ecce certo loco temporique non adstrictis copulatur ideis, quotiescumque mente animo-ue solutus homo materiam destituit atque tempus.

CONCEPTVS V. E

Habet anima substantiam ita ad supernos intellectus se habentem, sicut diaphani corpus ad lumina (vt & principes Platonicorum intellexere) quod pro diaphanitate transparentiáque sua, nonnihil velut innatae luminositatis admittit, quae semper est in actu cum exuta est á corpore, tanquam regionem lucis inhabitans. In corpore veró degens tanquam cristallus cuius diaphanitas opacitate terminatur: habet species sensibiles vagas: quae per conuersionem, & auersionem iuxta temporum, locorumque differentias, accedunt atque recedunt.

CONCEPTVS VI. F

Rerum formae sunt in ideis, sunt quodammodo in se ipsis; sunt in coelo; sunt in periodo caeli, sunt in causis proximis seminalibus; sunt in causis proximis efficientibus, sunt indiuidualiter in effectu, sunt in lumine, sunt in extrinseco sensu, sunt in intrinseco: modo suo.

CONCEPTUS VII. G

Receptione formarum ideó materia non impletur (vt per aeternam nouarum affeectationem protestatur) quia nec veras accipit; nec veré recipit quod recipere videtur. Non enim quae verè sunt, sensibilia ipsa sunt, atque indiuidua: vt autumat qui haec primo, principaliter, & maximé suhstantias appellat. Quae. n. veré sunt semper manent: quae autem generationi subiacent, atque corruptioni non vere dicuntur esse. Quod non solum rectius philosophantibus placet. Sed & Theologorum alios audimus exteriorem hominem sub hac conditione naturali vanitatem appellantes. Alij vero cuncta quae fiunt sub sole, id est quae regionem incolunt materiae vniuersalem vanitatis notam subire volunt. Ab ideis igitur, ab ideis, conceptionum fixionem perquirat anima, si intelligis.

CONCEPTVS VIII. H

Ideam primum hominem. Animam secundum. Tertium veró quasi iam non hominem dixit Plotinus vbi de ratione multitudinis idearum edisserit. Dependet secundus á primo, tertius á secundo, dum per ordinationem, contractionem, & compositionem, ordinatur ad physicam subsistentiam. Pro methaphysico igitur conceptu tertius ascendat in secundum: secundus in primum.

CONCEPTVS IX. I

Idem, manens, & aeternum coincidunt. Idem enim quia idem, manet, & est aeternum. Aeternum quia aeternum, manet, & estidem. Manens, quia manens est idem, & aeternum. Nitaris igitur in ipsum idem oportet, vel id in quod identitatis habet rationem; vt permanenter, & perseueranter habeas. Id si capies: caput habebis quo specierum fixionem facias in anima.

CONCEPTVS X. K

Sententia haec satis digna est vt in ea mentis acies figatur. lntellectus primus lucis amphitrites: ita lucem suam effundit ab intimis ad externa, & ab extraemis attrahit: vt quidlibet ab ipso pro capacitate possit omnia contrahere, & quae libet ad ipsum pro facultate per ipsius luminis viam tendere. Hoc forte est quod quidam intellexit dicens. ATTINGIT A FINE VSQVE AD FINEM. & alius dicens. NOn EST QVI SE ABSC. A' CAL. EIVS. Lucem hic intelligo intelligibilitatem rerum quae sunt ab illo, & ad illum tendunt, & id quod concomitatur intelligibilitatem. Hae res cum profluunt aliae ab aliis, diuersae á diuersis; in innumerum multiplicantur vt eas nisi qui numerat multitudinem stellarum, non |determinet: Cum veró refluunt vniuntur vsque ad ipsam vnitatem quae vnitatum omnium fons est.

CONCEPTVS XI. L

Primus intellectus foecunditate sua, modo suo propagat ideas non nouas, nec nouiter. Natura nouas res producit in numero, non nouiter tamen (modo suo) si semper eodem modo operatur. Ratio nouas atque nouiter in infinitum species format: componens, diuidens, abstrahens, contrahens, addens, subtrahens, or dinans, deordinans.

CONCEPTVS XII. M

Deformium animalium formae, formosae sunt in caelo. Metallorum in se non lucentium formae, lucent in planetis suis. Non enim homo, nec animalia, nec metalla vt hic sunt, illic existunt. Quod. n. hic discurrit illic actu viget, discursione superiori. Virtutes enim quae versus materiam explicantur: versus actum primum vniuntur: & complicantur. Vnde patet quod dicunt Platonici, ideam quamlibet rerum etiam non viuentium, vitam esse & intelligentiam quandam. Item & in prima mente vnam esse rerum omnium ideam, Illuminando igitur, viuificando, & vniendo, est quod te superioribus agentibus conformans, in conceptionem & retentionem specierum efferaris.

CONCEPTVS XIII. N

Continet lumen, vita intelligentia, vnitásque prima: omnes species, perfectiones veritates, numeros, rerumque gradus. Dum quae in natura sunt differentia, contraria, atque diuersa: in ea sunt eadem, conuenientia, & vnum. Tenta igitur an possis viribus tuis identificare, concordare, & vnire receptas species, & non fatigabis ingenium: mentem non turbabis, & memoriam non confundes.

CONCEPTVS XIII. O

Cvm deueneris ad rationem qua conformabere coelo corpori, quod animalium inferiorum etiam vilium ratione non vili formas continet pedem ne figito, sed nitaris ad intellectualis caeli conformitatem: quod totius mundi formas, praestantiori modo possidet, quam coelesti.

CONCEPTVS XV. P

Talem quidem progressum tunc te veré facere comperies, & experieris cum á confusa pluralitate, ad distinctam vnitatem per te fiat accessio: id enim non est vniuersalia logica conflare, quae ex distinctis infimis speciebus, confusas medias, exque iis confusiores supraemas captant: Sed quasi ex informibus partibus & pluribus, formatum totum & vnum aptare sibi. Sicut manus brachio iuncta: pésque cruri, & oculus fronti, cum sunt composita: maiorem subeunt cognoscibilitatem, quam posita seorsum. Ita cum de partibus & vniuersi speciebus, nil sit seorsum positum & exemptum ab ordine (qui simplicissimus, perfectissimus, & citra numerum est in prima mente) si alias aliis connectendo, & pro ratione vniendo concipimus: quid est quod non possimus intelligere memorari & agere?

CONCEPTVS XVI. Q

Vnum est quod omnia definit. Vnus est pulchritudinis splendor in omnibus. Vnus é multitudine specierum fulgor emicat. Quod si coniicias: tale inter oculos tuos, & vniuersaliter visibilia interpones oculare, ut nil sit quod te fugere possit omnino.

CONCEPTVS XVII. R

Error nobis & obliuio accidit; quia apud nos ex forma, & infirmi viget compositio. Formatio quippe corporei mundi, forma inferior est, ex ipsius enim vestigio, & deformitate componitur. Illuc igitur ascende vbi species sunt purae, nihil informe, & omne formatum ipsa forma est.

CONCEPTVS XVIII. S

Notauit Platonicorum princeps Plotinus. Quamdiu circa figuram oculis duntaxat manifestam quis intuendo versatur, non dum amore corripitur: Sed vbi primum animus se ab illa reuocans, figuram in se ipso concipit non diuiduam, vltráque visibilem: protinus amor oritur. Simile iudicium de obiectis intelligibilibus; ei quod est de appetibilibus. Hinc igitur inuestiga & contemplare quomodo species citius, viuacius, atque tenacius concipiantur.

CONCEPTVS XIX. T

Septem gradibus (quibus duos addimus) constare intellexit Plotinus Schalam qua ascenditur ad principium. Quorum. Primus est animi purgatio. Secundus attentio. Tertius intentio. Quartus ordinis contemplatio. Quintus proportionalis ex ordine collatio. Sextus negatio, seu separatio. Septimus,votum. Octauus transformatio sui in rem. Nonus transformatio rei in seipsum. Ita ab vmbris ad ideas patebit aditus, & accessus, & introitus.

CONCEPTVS XX. V

Omne quod est, post vnum; necessario multiplex est & numerosum. Praeter vnum igitur @tque primum omnia sunt numerus. Vnde sub infimo gradu schalae naturae est infinitus numerus, seu materia: in supraemo vero infinita vnitas, actusque purus. Descensus ergo, dispersio, & euagatio fit versus materiam. Ascensus, aggregatio, & determinatio fit versus actum.

CONCEPTVS XXI. X

Per numeros (inquiunt nonnulli) entia, se habere ad id quod veré est, seu verum ens, sicut materia per inchoationem formarum se habet ad formas.

CONCEPTVS XXII. Y

Triplicem considera formam. Quarum prima est á qua rem ipsam formari contingit, vt poté quae producit actum: & istam non proprié ideam, vel rerum producendarum formam appellamus. Secunda qua res ipsa formatur tanquam parte: & huic non conuenit similitudinem dici eius, cuius est pars. Tertia quae aliquid terminat, & figurat tanquam inhaerens qualitas: & eiusmodi non potest recipere ideae rationem, cum ab eo cuius est forma non separetur. Quarta ad quam aliquid formatur, & quam aliquid imitatur: & haec vsu loquentium consueuit nomen ideae retinere. Et haec quatrifariam dicitur. In artificialibus ipsis, ante artificiata. In intentionibus primis, ante secundas. In principiis naturae, ante naturalia. In diuina mente, ante naturam & vniuersa. In primis dicitur technica, in secundis logica, in tertiis physica, in quartis methaphysica.

CONCEPTVS XXIII. Z

Qvaedam formae imitantur vt ex natura: veluti imago in speculo obiectae rei formam. Quaedam ex institutione: veluti figura impressa sigillum. Rursum quaedam imitantur vt per se: quemadmodum pictura quae ex intentione pictoris aliquem presentat. Quaedam medio modo inter per accidens & per se: vt si fiat pictura ad presentandum quem potest presentare. Quaedam veró vt forté obtigit: quemadmodum cum effigiem depictam accidit praeter intentionem quempiam imitari. Quaedam nec per se neque per accidens quae ad nullum prorsus referuntur nec referri possunt imitandum, si possibile est tales esse formas. In primis est ratio maior idealis. In secundis minor. In tertiis minima, in quartis nulla.

CONCEPTVS XXIIII. 1

Agens ex natura vel á casu, non ex praescripto voluntatis, non supponit ideas. Tale si esset primus efficiens: nullae essent ideae, & agens nullum ex arbitrio operaretur. Caeterum valeat Democritus, Empedocles & Epicurus. Si habes impossibile vt agentis ratio á quocunque separetur: & importunius ipsum id omnibus rimabere ni omnia tibi reddantur possibilia, reddentur plurima.

CONCEPTVS XXV. E

Dixit vnus de nostratibus. Exemplaris forma habet rationem finis, & ab ea accipit agens formam qua agit quod sit extra ipsum. Non est autem conueniens putare deum agere propter finem alium á se, & accipere aliundé quo sit sufficiens ad agendum: idcirco ideas non habet extra se. Nos autem oportet eas extra, & supra nos inquirere: cum vmbras earum tantum in nobis habeamus.

CONCEPTVS XXVI. I

Per speciem quae est in intellectu: melius aliquid apprehenditur, quam per speciem quae est in physico subiecto, quia est in-materialior. Similiter melius cognoscitur aliquid per speciem rei quae est in mente diuina, quam per ipsam eius essentiam cognosci possit. Duo requiruntur ad speciem quae est medium cognoscendi: representatio rei cognitae, quae conuenit ecundum propinquitatem ad cognoscibile, & esse spirituale, & in materiale secundum quod habet esse in cognoscente.

CONCEPTVS XXVII. O

Sicut ideas sunt formae rerum principales, secundum quas formatur omne quod oritur & interit: & non solum habent respectum ad id quod generatur & corrumpitur; sed etiam ad id quod generari & interire potest. Ita tunc verum est nos in nobis idearum vmbras efformasse, quando talem admittunt facultatem & contrectabilitatem: vt sint ad omnes formationes possibiles, adaptabiles. Nos similitudine quadam formauimus eas, quae consistunt in reuolutione rotarum. Tu si aliam potes tentare viam tenta.

CONCEPTVS XXVIII. V

Accidentium ideas non posuit Plato. Cum quippe intelligeret eas esse proximas rerum causas: vnde si quid praeter ideam esset proxima causa rei, illud non volebat habere ideam, ideóque in iis quae dicuntur per prius & posterius non esse voluit communem ideam: sed primum esse ideam secundi. Vnde Clemens philosophus in entibus superiora volebat esse inferiorum ideas.

Accidentium ideas esse volunt Theologi qui intelligunt Deum esse immediatam causam vniuscuiusque rei, licet secundos deos causasque non excludant. Et nos in proposito ideó omnium volumus esse ideas: quia ab omni conceptabili ad easdem conscendimus. De omnibus enim formamus vmbras ideales. Nec propterea destruimus Platonicam doctrinam vt intelligenti patet.

CONCEPTVS XXIX. A

Singularium ideas non posuit Plato, sed specierum tantum. Tum quia ideae pertinent ad formarum productionem tantum, non materiae. Tum etiam quia formae principaliter sunt intentae per naturam, non autem genera & indiuidua.

Singularium ideas ponunt Theologi, quia & quantum ad materiam & quantum ad formam attinet, totalem causam asserunt esse Deum. Et nos in proposito singularium ideas volumus, quia sumimus ideati rationem secundum vniuersalem figurati, & apprehensi similitudinem: siue illa sit ante rem, siue in re, siue res, siue post rem: atque ita siue in sensu, siue in intellectu, & hoc siue practico, siue speculatiuo.

CONCEPTVS XXX.

Ideas minus communes in ideis communioribus generatas quidam collocant, ac tandem omnium idearum genera in ipso ente primo, quod summum intelligibile vocant, vniunt. Tu vmbras idearum minus communes in communioribus: & subiecta earum extrinseca minus communia, in comunioribus collocare memento.

TYPVS IDEALIVM INTENTIONVM.

DE COMPLEXIONE QVAE FIT CONCVRSV PRIMAE

rotae cum secunda.

Oportebit ergo volentem per se ipsum artem generalem ad habitum intellectus, voluntatis, & memoriae captare (licet eam in presentiarum ad memoriae perceptiones contrahamus): Primo callere elementarium primum cum suis significationibus. Secundo secundum. Tertio secundum deducere per primum. Prima duo nos prestitimus, quae optimé peruia sunt versatis in peripateticis doctrinis & Platonicis. Tertium ipsius industriae committimus.

Iam applicationem, & intentionis vniuersalis contractionem, ad artem memoriae aggrediamur.




Bruno, Giordano Bruno, 1548-1600.
   De Umbris Idearum ('The Shadow of Ideas') / by Giordano Bruno.
1. Christianity -- Controversial literature -- Early works to 1800.
2. Hermetism -- Early works to 1800.
3. Mnemonics -- Early works to 1850.
I. Title.
B783
193 B83.IF