IORDANVS BRVNVS NOLANVS
DE VMBRIS IDEARVM (Capitulum Secundum)
TRIGINTA INTENTIONES VMBRARVM
INTENTIO PRIMA. A.
Vnico igitur annuente deo, propiciisque diis sub ipso altissimo principe
magnis, ita incipimus.
Hominis perfectionem, & melioris quod in hoc mundo haberi possit
adeptionem insinuans Hebraeorum sapientissimus; amicam suam ita loquentem
introducit. SVB VMBRA ILLIUS QVEM DESIDERAVERAM SEDI. Non enim est tanta
haec nostra natura ut pro sua capacitate ipsum veritatis campum incolat,
dictum est enim. Vanitas homo viuens. Vniuersa vanitas. & id quod verum
est atque bonum, vnicum est atque primum. Quî autem fieri potest
vt ipsum cuius esse non est proprié verum, & cuius essentia
non est proprié veritas; efficaciam & actum habeat veritatis?
Sufficiens ergo est illi atque multum: vt sub umbra boni, verique sedeat.
Non inquam sub umbra verí boníque naturalis atque rationalis
(hinc enim falsum diceretur atque malum) sed Methaphysici. Idealis, &
supersubstantialis: vnde boni & veri pro sua facultate particeps efficitur
animus, qui & si tantum non habeat vt eius imago sit; ad eius tamen
est imaginem: dum ipsius animae diaphanum, corporis ipsius opacitate terminatum,
experitur in hominis mente imaginis aliquid quatenus ad eam appulsum habet:
in sensibus autem internis & ratione, in quibus animaliter viuendo
versamur: vmbram ipsam.
INTENTIO SECVNDA. B.
Hoc ipsum cum consideraueris: illud quoque tibi occurrat velim: vt a tenebrarum
ratione seiungas vmbram. Non est vmbra tenebrae: sed vel tenebrarum vestigium
in lumine. Vel luminis vestigium in tenebris. Vel particeps lucis &
tenebrae. Vel compositum ex luce & tenebris. Vel mixtum ex luce &
tenebris. Vel neutrum a luce & tenebris, & ab vtrisqus seiunctum.
Et haec vel indè quia non sit plena lucis veritas, vel quia sit
falsa lux. Vel quia nec vera nec falsa, sed eius quod vere est aut falsé,
vestigium, &c. Habeatur autem in proposito. vt lucis vestigium, lucis
particeps, lux non plena.
INTENTIO TERTIA. C.
Porró cum bifariam accidat intelligere lucem; & in regione substantiae,
& in regione eorum quae circa substantiam, vel in substantia consistunt
(vnde secundum duplicem sumitur vmbra oppositionem) illud te meminisse
oportet; lucem quae circa substantiam est tanquam vltimum eius vestigium
á luce quae primus actus dicitur proficisci. Umbram quoque quae
est circa substantiam ab umbra quae ex substantia dicitur emanare. Ipsa
est primum subiectum quod & materiam appellant phisici nostri: Eius
omnia participia cum puram non recipiant lucem: sub vmbra lucis esse &
operari dicuntur.
INTENTIO QVARTA. D.
Consequenter te non praetereat quod cum vmbra habeat quid de luce, &
quid de tenebris. Duplici aliquem accidit esse sub vmbra. Vmbra videlicet
tenebrarum & (vt aiunt) mortis: quod est cum potentice superiores emarcescunt,
& ociantur, aut subseruiunt inferioribus. Quatenus animus circa vitam
tantum corporalem versatur, atque sensum. Et vmbra lucis, quod est cum
potentiae inferiores superioribus adspirantibus in aeterna eminentioraque
obiecta subiiciuntur, vt accidit in coelis versanti qui spiritu irritamenta
carnis inculcat. Illud est vmbram incumbere in tenebras: hoc est vmbram
incumbere in lucem. In Orizonte quidem lucis & tenebrarum, nil aliud
intelligere possumus quam vmbram. Haec in orizonte boni & mali: veri
& falsi. Hic est ipsum quod potest bonificari, & maleficari, falsari,
& veritate formari: quodque istorsum tendens sub istius, illorsum veró
sub illius vmbra esse dicitur.
INTENTIO QVINTA. E.
Vmbras eas in proposito maximé consideramus quae sunt appetituum,
& cognoscitiuae facultatis obiecta, sub specie veri bonique concepta,
quae sensim ab vnitate illa supersubstantiali decedentia, per crescentem
multitudinem, in infinitam multitudinem (vt Pythagoreorum more loquar)
progrediuntur: quae quantum ab vnitate recedunt, tantum ab ipsa quoque
veritate elongantur. Fit enim ab ipso superessentiali ad essentias ab essentiis
ad ipsa quae sunt, ab iis ad eorum vestigia, imagines, simulachra, &
vmbras excursus: tum versus materiam vt in eius sinu producantur; tum versus
sensum, atque rationem vt per eorum facultatem dinoscantur.
INTENTIO SEXTA. F.
Vmbra in materia seu natura, in naturalibus ipsis in sensu interno atque
externo, vt in motu & alteratione consistit. In intellectu veró,
intellectumque consequente memoria est vt in statu. Ideo sapiens ille viraginem
supra naturalem & suprasensualem quasi notitiam consequtam: sub illius
primi veri bonique desiderabilis vmbra sedentem inducit. Quae sessio seu
status quia in naturaliter degentibus non multum perseuerat (mox n. atque
statim sensusisti nos insiliunt atque deturbant, ipsique nostri duces phantasmata
nos circumueniendo seducunt) sessio illa potius praeterito absoluto vel
inchoato, quam praesenti tempore designatur. Dicit. n. sub vmbra sedi,
vel sedebam.
INTENTIO SEPTIMA. G.
Cum vero in rebus omnibus ordo sit atque connexio, vt inferiora mediis
& media superioribus succedant corporibus; Composita simplicibus, simplicia
simplicioribus vniantur. Materialia spiritualibus spiritualia prorsus in
materialibus adhaereant. Vt vnum sit universi entis corpus, vnus ordo vna
gubernatio, vnum principium, vnus finis, vnum primum, vnum extraemum. Cumque
(vt non ignorauerunt Platonicorum principes) demigratio detur continua
á luce ad tenebras (cum mentium quaedam per conuersionem ad materiam,
& auersionem ab actu; subeunt naturam, atque fatum) nihil impedit quominus
ad sonum cytharae vniuersalis Apollinis ad superna gradatim reuocentur
inferna: & inferiora per media, superiorum subeant naturam: quemadmodum
& sensu constat terram in aquam, aquam in aerem, aerem in ignem rarefieri:
sicut ignis in aerem, aer in aquam, aqua in terram densabatur. Ita generaliter
videmus in iis quae mutantur, motum statu, & statum motu semper terminari.
Quod & in ipso coelo semper esse atque fieri optimé Peripateticorum
quidam considerauere: cum quippé ipsum habere actum admixtum cum
potentia dicunt (quamuis & aliae sint mixtionis istius rationes) intelligunt
eius motum esse in fine ad praeteritum, & in principio ad futurum.
Quidquid ergo sit de alia descensus specie de qua Theologorum prudentia
decernat: illud obnixé nobis est intentandum, vt pro egregiis animi
operationibus naturae schalam ante oculos habentes, semper á motu,
& multitudine, ad staturn & vnitatem per intrinsecas operationes
tendere contendamus: quod cum pro facultate praestiterimus, pro facultate
quoque diuinis multitudini mirabilibus operibus conformabimur. Ad ipsum
rerum praesignata connexio, & connexorum consequentia nos confortet
& adhortetur. Nouit quidem & docuit antiquitas quomodo proficiat
discursus hominis á multis indiuiduis ad speciem, á multis
speciebus ad vnum genus ascendens. Insuper quomodo infima intelligentiarum
per omnes formas intelligat species distincté, inferioris distincté
per plures atque multas formas ipsas omnes species concipiunt; superiores
per pauciores, suprema per vnam, & ipsum quod est supra omne non per
formam aliquam. Porro si antiquitas nouit quomodo proficiat memoria, á
multis speciebus memorabilibus, ad vnam multorum memorabilium speciem se
promouendo: ipsum certé non docuit.
INTENTIO OCTAVA. H.
Ad proximius quidem superius proximum inferius per aliquos gradus contracta
similitudine promouetur, quos certé gradus cum nactum fuerit omnes:
iam non simile: sed idem cum illo dicendum erit. Quod sané quomodo
fiat per ipsum edoremur ignem: qui aquam non attrahit nisi in calore &
raritate adsimilitam. Per communem igitur similitudinem ab vmbris datur
accessus ad vestigia, á vestigiis ad speculares imagines, ab istis
ad alia.
INTENTIO NONA. I.
Quoniam veró quod est simile simili; est etiam simile eidem similibus
sive per ascensum, siue per descensum, siue per latitudimen: Hinc accidit
vt (infra suos limites) natura facere possit omnia ex omnibus, & intellectus,
seu ratio cognoscere omnia ex omnibus. Sicut inquam materia formis omnibus
informatur ex omnibus, & passiuus (quem vocant) intellectus formis
omnibus informari potest ex omnibus: & memoria memorabilibus omnibus
ex omnibus. quia omne simile simili fit, omne simile simili cognoscitur,
omne simile simili continetur. Porro simile remotum ad suum distans, per
simile medium sibique proximum tendit.
Hinc herbae forma spoliata materia, non immediate formam induitur animalis
istius, sed formis Chili, sanguinis, & seminis mediantibus. Hinc qui
nouerit apta extraemorum media: & naturaliter & rationaliter omnia
poterit ex omnibus elicere.
INTENTIO DECIMA. E.
Coeterum. Similitudinem illam quae cum aequalitate currit; & vniformitati
(quam aequiparantiam appellant) consonat: in proposito sensu alium operationum,
siue ad internos, siue ad externos referantur sensus, inutilem & malè
officiosam habeto. Fit enim vt simili caliditate affectum nec similem,
nec infra illius similitudinis gradus consistentem sentiat: sed eam quae
existentem in sensitiuo subiecto excellit. Hinc qualem redigere in praxim
debeas similitudinem praeuideto, ne quae sita ab adeptis quominus ingredi
possint repellantur.
INTENTIO INDECIMA. L.
Considera, mundum istum corporeum partibus eius omnino similibus existentibus,
formosum esse non potuisse. In variorum ergo connexione, partium pulchritudo
manifestatur: & in ipsa varietate totius pulchritudo consistit. Hinc
rei vmbratilis visio est visionum imperfectissima: quia quod imago cum
varietate demonstrat: vmbra quod est infra extrinsecae figurae terminos
vt plurimum etiam ementitos, quasi sine varietate profert. De vmbra dixerim
quatenus vmbra est: non autem quá talis quam in proposito recipimus.
INTENTIO XII. M.
Verum Anaxagoricum Chaos est sine ordine varietas. Sicut igitur in ipsa
rerum varietate admirabilem concernimus ordinem. Qui supraemorum cum infimis,
& infimorum cum supremis connexionem faciens: in pulcherrimam vnius
magni animalis (quale est mundus) faciem, vniuersas facit conspirare partes.
Cum tantum ordinem tanta diuersitas: & tantam diuersitatem tantus ordo
requirat. Nullus enim ordo vbi nulla diuersitas extat reperitur. Vnde primum
principium nec ordinatum, nec in ordine licet intelligere.
INTENTIO XIII. N.
Certé si quemadmodum indissolubilis concordia fines primorum connectit
principiis secundorum; & calcem eorum quae antecedunt capitibus eorum
quae proximé sequntur: cathenam illam auream quae é caelo
fingitur ad terram usque tensa contrectare valebis: sicut è coelo
per te potest factus esse descensus, facilé ad coelum per ordinatum
ascensum remeare valebis. Per hanc artificiosam connegionem magnum experiri
possumus memoriae releuamen: quae valet etiam nullam ad inuicem per se
retinentia consequentiam memoriae ordinata presentare. Ipsum manifestatur
in subsequenti carmine, vbi cum intelligatur Aries agere in Taurum, huncque
motum diuerso actionis genere, agere in Geminos. Et inde moti varia, consequentíque
actione deferantur in Cancrum. similitérque deinceps in aliis: eueniet
vt ex intuitu vnius, alterius mox inmediatéque consequentis occursum
collucremur.
Dux gregis, armenti regem sublatus in iram
In geminósque pedes, impete fronte ferat.
Vindex menté vacans hinc Taurus concitus, ictu
Irruit in Geminos impaciente fratres.
Germanos iuuenes affines protinus vndae
Excipiunt. Cancer rosida prata petit.
Repens obliquó lympharum Cancer alumnus,
Villosi vultum forte Leonis adit.
Percitus inde leo crinitos surgit in harmos
Vnde vagans rapidae visa Puella ferae est.
Hanc petit: illa fugit: quae gressu insana fugaciLibrantem incurrit persica lance virum.
Aestuat hic, cupidis quem dum complexibus haeret:
Attriti Vermis cuspis adunca ferit.
Formidans laetum medicas dum currit ad artes
Poné Sagittiferum sentit adesse virum.
Qui modo stuprata, quam credit virgine laesus
Quo petit hunc iaculo, vulnerat ecce CaprumVt primum intrusum ferrum persensit iniqué
Effugit in rapidas praecipitosus Aquas:Sic caper anfoelix á gurgite tractus aquarum;
Insueta inclusis Piscibus esca datur.
INTENTIO XIIII. O.
Ascensus quidem qui fit per connexa atque concathenata, in proposito vmbrarum
idealium: non est per cathenam similibus constantem annulis, ratione quae
concipitur ex proximé dictis, atque deinceps enunciandis. Nec huius
cathenae annulus esse debet vmbra sub qua intelligitur Leuiathan dormire:
non inquam vmbra abducens á luce; sed conducens ad lucem, quae etiam
si non sit veritas: est tamen á veritate, & ad veritatem, ideóque
in ipsa non credas esse errorem sed veri latentiam.
INTENTIO XV. P.
Non igitur confundens vmbrarum significatum per occultam omonimyam, omnino
hoc stultitias genus incurras, vt sine delectu de vmbris sentias, intelligas,
& decernas, opponitur enim ea quam protegunt aliae vmbrae (pro qua
dicitur. Protegunt vmbrae vmbram eius) ei quae eleuatur super corporum
altitudinem in confinio intelligentiarum. Pro qua dicitur operuit montes
vmbra eius. A qua ea quae producunt in nobis intelligentiam & memoriam,
deducuntur & emanant: Et in quam tandem scandentia versus lucem terminantur.
Hanc, vel huic similem figura tam habent, qui Cabalistae dicuntur, quia
velamen quod erat Typicé seu figuratiué in facie Mosis: figuraté
veró in facie legis: non erat ad deceptionem; sed ad ordinate promouendos
hominum oculos, in quibus accidit laesio si repenté de tenebris
in lucem promoueantur.
Neque enim natura patitur inmediatum progressum ab vno extraemorum ad
alterum: sed vmbris mediantibus, adumbratogue lumine sensim. Naturalem
videndi potentiam perdidere nonnulli de tenebris in repentinam lucem prodeuntes
tantum abest vt perquisito potirentur obiecto. Vmbra igitur visum preparat
ad lucem. Vmbra lucem temperat. Per vmbram diuinitas oculo esurientis,
sitientísque animae caliganti, nuncias rerum species temperat, atque
propinat. Eas igitur vmbras quce non extingunt: sed seruant, atque custodiunt
lucem in nobis; & per quas ad intellectum, atque memoriam promouemur,
atque perducimur, recognosce.
INTENTIO XVl. Q.
In suo genere dixit Theologus nisi credideritis, non intelligetis: &
in suo genere confirmant philosophi ex concessis positisque iis quorum
fides esse dicitur (quae fides apud Pythagoricos erat de non demonstratis,
apud Peripateticos de non demonstrabilibus, apud Platonicos de vtrisque)
aucupandas esse scientias: & ex iis quae in virtute, & radice,
& implicatione quadam continent, ad formarum explicationem, & per
naturalem. & rationalem cursum nobis est progrediendum. Natura dat
inuolutas species, antequam tradat easdem explicatas. Similiter Deus, similiter
& artes quae diuinum,' & naturalem ordinem pro dignitate persequntur.
Si quibus veró arduum videtur in vmbris exerceri, & vanitatis
suspectum si per eas ad lucem non pateat accessus: norint talem defectum
non esse ab vmbris. Norint etiam sat expedire vel inuolutum tenere, quod
nudum non capias.
INTENTIO XVII. R.
De vmbris physicis, sunt ex arboribus & herbis quae fugant serpentes,
& mitiora fovent animantia: sunt & contrariae iis. De vmbris autem
idealibus (si veré sint ideales) cum omnes referantur ad intellectum
& ad purgatum sensum interiorem non sunt quae maximé non conducant
si per eas fiat ascensus, & non dormiatur sub eisdem.
INTENTIO XVIII. S.
Non dormies si ab vmbris physicis inspectis ad proportionalem vmbrarum
idealium considerationem promoueris. Si ab oculis nostris elongatum corpus
ad distantem lucem accedat: minoratur illius ad oculos nostros vmbra: sed
ipso corpore magis á luce recedente, minor ab illo transfunditur
vmbra, visuíque maius affertur impedimentum.
INTENTIO XVIIII. T.
Maiora intensione lucis & densitate corporis, vmbra perspicacior efficitur:
expressior inquam redditur, atque formatior, quod inde est, quia in densitate,
& raritate; continuitate & discontinuitate corpus imitatur. At
vero talis imitatio per corpus detegitur.
INTENTIO XX. V.
Vmbra motum corporis simul persequitur atque lucis. Mouetur corpus? Vmbra
mouetur. Mouetur lux? Vmbra mouetur. Mouetur vtrumque? Vmbra mouetur. Contra
physicas obseruantias idem subiectum (subiectum inquam motus) simul diuersis,
contrariisque subest motionibus. Quid. n? nonne necessario motum corporis
ad lucem sequitur vmbra? & motum lucis ad corpus sequitur vmbra? numquid
soluitur haec necessitas amborum concursu cum oppositis mouebuntur lationibus?
Porro aduerte quemadmodum ad lucis motum mouetur vmbra quasi fugiens; ad
corporis autem motum quasi sequens: vnde non videtur implicari contrarietas,
sed concordantia in fuga vnius, & prosequtione alterius oppositi, atque
contrarij. Caeterum quomodo sit in istis, & proportionaliter in aliis:
tu ipse perquire & considera: per nos enim res plusquam sat est aperitur
iis, qui in haec & alia animum aduertent.
INTENTIO XXI. X.
Non te praetereat tandem vmbrarum cum ideis similitudo tum enim vmbrae,
tum & ideae non sunt contrariae contrariorum. Per vnam speciem cognoscitur
in hoc genere pulchrum & turpe; conueniens & inconueniens; perfectum,
& imperfectum, bonum & malum. Malum enim imperfectum, & turpe
proprias quibus cognoscantur non habent ideas: quia tamen cognosci dicuntur
& non ignorari, & quidquid cognoscitur intelligibiliter per ideas
cognoscitur: in aliena specie cognoscuntur, non in propria quae nulla est.
Illud enim quod est eis proprium, est non ens in ente, vel (vt apertius
dicam) defectus in effecto.
INTENTIO XXII. Y.
Vmbram si appellaueris accidens corporis á quo proiicitur: habes
accidens vnius subiecti á quo recedat, & ad quod redeat vel
secundum eandem speciem: vel secundum eumdem numerum: Si volueris eam esse
accidens eius in quod proiicitur; iam facies accidens ita ab vno subiecto
separabile: vt idem numero diuersa pererret subiecta: vt cum per motum
lucis, aut equi, vmbra equina quae proiiciebatur in lapidem; nunc proiicitur
in lignum. Hoc est contra physicam accidentis rationem: nisi in Scyllam
te transportes negando vmbram esse accidens. Porró quid dicimus
de idealibus vmbris? ipsas nec substantias esse intelligas, sec accidentia:
sed quasdam substantiarum, & accidentium notiones. Si cui placeat eas
animi, rationísque accidentia dicere, imperité dicet: non
enim sunt habitus, nec dispositiones, nec facultates innatae vel accedentes:
sed quibus, & per quas dispositiones quaedam, habitus, facultatésque
producuntur atque consistunt. Recte enim speculantibus substantia &
accidens non diuidunt quidquid esse per vniuersum dicitur, vt modo supponimus.
Consideratio ista non modicum valet ad vmbrarum rationem habendam.
INTENTIO XXIII. Z.
Vmbra non subest tempori, sed istius tempori, non loco sed istius loco,
non motui sed istius motui. Similiter de oppositis est intelligendum. Abstrahitur
ergo ab omni veritate, sed non est sine illa. Et non reddit ineptos ad
illam (si idealis sit vmbra) concipere enim facit contraria & diuersa,
cum sit vnum. Vmbrae enim nihil est contrarium, preciséque nec tenebra,
nec lux. Ad vmbram ergo arboris scientiae confugit homo pro cognitione
tenebrae, & lucis, veri, & falsi, boni, & mali, cum quaereret
ab illo Deus ADAM VBI ES?
INTENTIO XXIIii. ¥.
Illud etiam non est praetermittendum quo minus consideretur, quod vnum
corpus opacum duobus vel pluribus oppositum luminaribus: duas vel plures
proiicit vmbras. Intellige igitur quomodo, & penes quid umbra sequatur
corpus: & quomodo penésque quid lucem consequatur: & considera
quemadmodum vmbram producit á corpore vno multiplicem lux multiplex:
innumerae luces innumeras vmbras, licet sensibiliter non appareant. Consequitur
ergo alio modo lucem vmbra, licet eam alios ratione confugere videatur.
INTENTIO XXV. A.
Nec te praetereat quod vt vmbra lucem fugiat corporis quantitatem mentitur:
& non nisi in certa vnicaque distantia, situ, & dispositione: secundum
longitudinem, & latitudinem corpori aequalem, ab opposita luce producitur
vmbra, adeo vt ipsam lucem nihil magis fugere videatur, quám corporis
quantitatem per vmbram insinuare. Sol quippé quibusdam in locis
numquam vmbram corpori reddit aequalem, in aliis vero rarius & ad modicum
temporis.
INTENTIO XXVI. E.
Si magnitudo corporis opaci lucidi corporis magnitudinem excaedat; producit
vmbrae conum in corpore, basim vero proiicit in infinitam seu interminatam
distantiam. Si vero magnitudo lucis, corporis opaci magnitudinem excaedat:
producit vmbrae basim in corpore, conum veró determinabit in sua
extra corpus ipsum proiectione ad talem, tantamque distantiam: quantam
magnitudo corporis lucidi supra opaci corporis magnitudinem proportionalem
obtinuit rationem. Hinc vmbra quam lunae corpus lucidum produceret de terra
in partern oppositam (posito quod sol absit ab hemisphaerio inferiori)
haberet pro cono certam terrae
marginem: basis vero eius extra terram quasi in infinitum crescens non
esset determinabilis. Vmbra vero quam solis corpus producit de terra: habet
certos terrae terminos pro basi: conus autem ipsius Mercurij sphaeram non
attingit. Iam simile de ideis vmbrisque ipsarum iudicium facito.
INTENTIO XXVII.
Vnde nota quemadmodum de luce & tenebra (tenebram enim densitatem corporis
appello) nascitur vmbra, cuius lux pater est, tenebra mater: & non
adest nisi hac & illo praesente: atque ita sequitur lucem, vt eamdem
fugiat: quasi pudeat ipsam matris speciem presentare patri: vt pudore saltem
regiam progeniem protestetur. Veluti genere nobiles qui nobilitatem ipso
habitu monstrare non valentes, ipso satis proprij habitus pudore demonstrant.
Hinc crescente luce attenuatur, quae illa se contrahente dilatatur: eademque
totum circumplectente corpus fugit.
INTENTIO XXVIII.
Sicut ex interposito perpendiculariter super planum inter Arcton &
oculum gnomone, ex vmbra imaginabili lineam lucramur meridianam: &
infallibiliter alias multas temporum differentias quae in nocturno polarium
stellarum circuitu ad differentias partium circelli quas linea in illius
tensa circumferentiam per numeros manifestat. Non minus & ideales vmbrae
per physica corpora ad ideas innumeras poterunt tibi rerum significare
proprietates & differentias.
INTENTIO XXVIIII.
Et veluti sol sex vmbrarum cardinales immittit differentias. Aliam oriens:
cum proiicit vmbram corporis in occasum; Aliam occidens, cum extendit illam
in orientem. Aliam meridianus & in Australi latitudine versus Boream.
Aliam in latitudine Septentrionali versus Austrum. Aliam si nullam admittit
latitudinem. Ex cingulo (quod aiunt) caeli perpendiculares intendens radios,
versus nadir suum, terrae producit vmbram. Ab ipso autem emisphaerij alterius
opposito versus augem effundet ipso progressu attenuandam vmbram. Ita nobis
in orizonte naturae, & in aequilibrata rectáque eiusdem sphaera
constitutis sub aequinoctiali sensus, vel intellectus aequidiali; sex sub
aeternis ideis formantur vmbrarum differentiae, ex quibus omnimodam ad
lucem conuersionem possimus accipere.
INTENTIO XXX. A.
Vt vero intelligis omnes vmbrarum differentias ad sex cardinales tandem
referri: non minus scire debes quod omnes tandem ad vnam foecundissimam,
aliarumque fontem generalissimum reduci debeant. In proposito (inquam)
nostro vna potest esse omnium idearum vmbra, Additione, substractione,
& alteratione generaliter dictis omnes alias conflans, iudicans, atque
praesentans. Sicut in arte materialiter per substantiuum subiectum, formaliter
autem per adiectiuum, quae recipiunt in se ipsis alterantia, transponentia
& vniuersaliter diuersificantia: Analogiam enim quandam admittunt methaphysica,
& logica, physica: seu ante naturalia, naturalia, & rationalia.
Sicut verum imago, & vmbra. Caeterum idea in mente diuina, est in actu
toto simul te, vnico. In intelligentiis sunt ideae discretis actibus. In
coelo, in potentia actiua multiplici & successiué. In natura
per vestigii modum quasi per impressionem. In intentione, & ratione
per vmbrae modum.
Adest paradigma vnius, ideae actu infinitas rerum differentias habentis,
& vnius vmbrae in facultate in finitarum differentiarum. Linea AB iacens
lineam CD perpendiculariter cadentem & duos rectos angulos constituentem
excipit. Iam si linea cadens inclinetur versus B: reddet angulum acutum
ex vna parte, ex altera vero obtusum. Magis atque magis inclinata in F,
G, H, I, K, & ita deinceps; obtusos, acutósque magis hinc inde
dabit angulos.
Ita patet quomodo in facultate duarum illarum rectarum linearum; sint
infinitae acutorum, obtusorumque angulorum differentiae. In prima causa
haec facultas non differt ab actu, quae, & in qua quidquid esse potest,
est. Quandoquidem esse & posse idemtificantur in ea. Ideoque in ipso
D infinitae simul; & vnum sunt angulorum differentiae. In motore caelesti
est in potentia actiua: sicut in manu quae potest mouere in punctum E,
F, G, & alios innumeros: non tamen mouit. In coelo sicut in mixto ex
actiuo & passiuo, sicut in linea CD quae potest moueri ad efficiendum
angulum hunc & illum: secundum quippè multas rationes coelum
intelligitur a Peripateticis habere actum potentiae ad mixtum. In mobilibus
consequentibus atque materia, est in potentia passiua, significata per
D, quod innumerabiles differentias acuti, & obtusi per modum essendi
in materia, & efficiente, & modum participantem de actu, déque
potentia vt patet. Hoc quod diximus de differentiis angulorum: referas
ad specierum differentias, quae dicuntur esse sicut numeri. Vnde in omnibus
& per omnia quaelibet posse figurari manifestum est.
Bruno, Giordano Bruno, 1548-1600.
De Umbris Idearum ('The Shadow of Ideas') / by Giordano Bruno.
1. Christianity -- Controversial literature -- Early works to 1800.
2. Hermetism -- Early works to 1800.
3. Mnemonics -- Early works to 1850.
I. Title.
B783
193 B83.IF