PH. IORD. BR. NOL. AMICO ET STVDIOSO
Lectori.
Est in sublimi posita
Dianae in Chio facie,Et littera Pythagorae,
Quae tristis templum videtur intrantibus,
Hilaris exeuntibus.
Bicorni acta discrimine,Vmbrarum, quae profundis
Quaeis trucem ostendit vultum dextri tramitis:
Finem largitur optimum.
Emersere de tenebris,
In fine grata fiet, nunc asperior
Et facies, & littera.
S. P.
Quis ignorat (sacratissima Maiestas) principalia dona principalibus; principaliora maioribus: et maximis principalissima deberi? Nullus ergo ambigat, cur opus istud, tum nobilitate subiecti circa quod versatur; tum singularitate inuentionis, cui innittitur; tum grauitate demonstrationis, qua communicatur, inter maxima numerandum: in te aegregium populorum spectaculum, virtute praestantis animi spectatissimum, celsitudine sublimis ingenij celeberrimum, ideóque clarissimorum, magnanimum, doctorúmque omnium obsequio iure colendissimum respexerit. Tuum est ipsum gratioso animo acceptare, magno fauore tueri, maturoque iudicio examinare: Cum eminenter generosus, potens, atque sapiens videaris.
Qui quoniam non est omnino imprudens:Hoc cum non ignoraueris, timeto
Quò non sic grauius deprehendi possint
Tractus inepti, de inepto artista:
Seruulos ordinauit, et amiculos;
Per quos vult naturales procul abigi.
Dum verus gallus in pictos appropias,
Qui faciunt mirari auriculatos:
Ne importuno ministro abactus, doleas.
De quo si bibas modicum,Si absorpseris insorbrie, t' absorbebit
Medetur malis corporis.
Adusque ut agas animum,Sic etiam literae sophiae parum tactae:
Non bibiturus iterum.
Ciuilem ad vitam conferunt,Si nimium t' ingurgitas, te turbabunt,
Et condelectant plurimim.
Inqú insaniam t' adigent,Cum fueris igitur hactenus factus prudens,
Precipitemue gloriam.
Nè tantum damnum incurreres,Tantummodo sophiam placuit pitissare,
Magistrorum suffragio
Tantum labris attingere,Propterea non bene facere te declaro,
Et naribus olfacere.
Huc dum iudex acceleras,
Quò quasses Midae auriculas.
Quod scandere astra vult Camelus, est quodNon autem est Organete hoc artis vicium,
Tractante rana sorex tranat fluuium
Quod lenti properant ad venandum asini,
Quod tentat cuculus lupos aucupari,
Est quod concupiunt volare porci,
Est aliquid natura malè appositum.
Vel inuitantis ad effodiendum,Si vos sentitis aptos effosores,
Seu faciedas expiscationes,
Siue tranandum pennis aptis aerem,
Vel docentis venari, & aucupari.
Et minimè non aptos ad volandum,
Expiscandum, venandum, & aucupandum,
Atque idcirco non ind' esse lamenta:
Concaedam vobis, concaedentibus quod
Intrastis labyrinthum sine filo.
-----
HERMES. - Perge liber. Neque. n. ignoras eundem solem; eamdemque artem. Idem sol huius gesta propalat in honorem, illius in contumeliam facta producit. Tristantur illo presente nocturnae striges, bufo, basiliscus, bubo: solitaria, nocturna, & Plutoni Sacra. Gestiunt autem Gallus, Phoenix, Cignus, Olor, Aquila, Linx, Aries atque Leo. Ipso oriente operatores tenebrarum congregantur in cubilia, homo vera & animalia lucis exeunt ad opus suum. Haec inuitat ad laborem; trudit illa in ocium. In ipsum lupinus & Elitropia conuertuntur, ab ipso vero herbae atque flores noctis auertuntur. In nebulae speciem rarefactos humores attollit, deturbat autem in terram condensatos in aquam. Aliis perennem atque continuam; aliis vicissitudinalem lucem impertitur. Hunc intellectus non errans stare docet: Sensus autemn fallax suadet moueri. Hic terrae girantis parti huic expositae oritur: occidit simul aliter dispositae. Idem orizontes quos dicunt arcticos per differentias dextri atque sinistri apparenter circuit: aliis vero multis supernum atque infernum perlustrare videtur arcum. Hic terrae sui circuitus altum habenti maior apparet: imum vero tenenti (vt potè ab eodem magis elongatae) minor. In aliis emicircuitum portionibus tardè; in aliis vero velociter absentatur. Hic terrae incumbenti in Austrum Boreolior: in Boream vero properanti Australior efficitur. Rectum habentibus Orizonta, in lances aequales hinc inde latitudinem recipit; obliqum vero tenentibus in iniquas. Idem intra duos molis istius medios parallelos spacium incolentibus perpetuo commensuratas luci tenebras tribuit: coeteris autem tempore definito. Ipsi diua tellus suo nos dorso enutriens, nostrum frontem obiiciat, obliquos eius radios nobis impetrabit: iis autem rectos quorum capitis verticem supposuerit. Ad ipsum quoque quaedam admota mundi corpora, (quae multi intelligunt esse animalia deòsque sub vno principe secundos) ipsius ab auge vel apogio (quod appellant) lumen conceptant; caeteris habentibus ipsum in opposito, vel mediis (vt vocant) latitudinibus & interuallis. Eiusdem totius luna (quam aliam intelligunt philosophorum plurimi esse terram) in suo ad illum conuerso hemisphaerio liberum concipiente lumen: haec illius globi interpositione tristis vmbratam ad eundem conuersam, auerso hemisphaerio lunae commonstrat faciem. Vnus ergo idèmque perpetuo Sol perseuerans atque manens, aliis atque aliis; aliter atque aliter dispositis; alius efficitur atque alius. Haud secus solarem artem istam aliis, aliisque, aliam atque aliam futuram crediderimus.
PHILOTHIMVS. - Quid est Hermes quod tecum ipse loqueris? qui nam libellus est, quem prae manibus habes?
HERMES. - De vmbris Idearum ad internam scripturam contractis liber est, de quo sum anceps; an prodire debeat, an perpetuo sub eisdem, in quibus olim latuit, tenebris perseuerare.
PHILOTHIMVS. - Cur hoc?
HERMES. - In signum siquidem (ut aiunt) sese effert ipsius author in quod non unius generis armati collimant Sagittarij.
PHILOTHIMVS. - Id quidem si omnibus esset formidandum atque precauendum, nemo unquam digna pertentasset opera: nihil vnquam bonum atque egregium prodiisset in conspectum. Non cessat prouidentia deorum, (dixerunt Aegyptij Sacerdotes) statutis quibusquam temporibus mittere hominibus Mercurios quosdam; etiam si eosdem minime vel male receptum iri precognoscant. Nec cessat intellectus, atque sol iste sensibilis semper illuminare, ob eam causam quia nec semper, nec omnes animaduertimus.
LOGIFER. - Facile ipsis concenserim qui res eiusmodi minimè vulgandas esse censerent: Philotimum audio hac de re dubium, qui si ea auribus percepisset, quae nos percepimus, certè potius haec cremanda in ignem proiiceret, quam publicanda curaret. Haec n. doctori suo hactenus haud iucundam attulere messem: nunc ignoro quid nam sit quod in posterum sperare possit, praeter n. perpaucos, qui haec per se ipsos intelligere possunt, rectum de ipsis iudicium inferre minimè poterunt.
PHILOTHIMVS. - Audis quae dicit iste?
HERMES. - Audio, sed vt plus audiam, inter vos ipsos discutite.
PHILOTHIMVS. - Diseptabo igitur tecum Logifere & illud primum dixerim: dictum tuum nullius esse persuasionis quin potius tuae rationis neruus oppositam valeat firmare sententiam. li. n. pauci, qui huius inuentionis intelligentiam fuerint assequti, de quorum numero ego Hermèsque sumus: non modicis efferrent laudibus: qui verò ipsum minime intellexerint, nec laudare poterunt, nec vituperare.
LOGIFER. - Dicis quod esse debet: non quod erit, est, atque fuit. Multi cum non intelligant, ob id ipsum quod non intelligunt, insuper & ex iniquo, quo aguntur animo, multas aduersus authorem ipsum & artem adglomerant calumnias. Nonne auribus tuis doctorem Bobum audisti, qui nullam dixit esse memoriae artem: sed eam consuetudine tantum & crebra excursuum repetitione, quae fit visa multoties reuidendo, auribusque percepta multoties recipiendo, comparari?
PHILOTHIMVS. - Huic si cauda foret, cercopitecus erat.
LOGIFER. - Quid respondebis Magistro Anthoc, qui eos, qui praeter vulgares edunt memoriae operationes, putat magnos vel energumenos vel eiusce generis alicuius speciei viros? Vides quantum in litteris insenuerit ille.
PHILOTHIMVS. - Hunc non dubitauerim esse nepotem illius asini qui ad conseruandam speciem fuit in Archa Noe reseruatus.
LOGIFER. - Et magister Roccus artium et medicinae archymagister, qui Empyricam mauult quam doctrinalem memoratiuam, nugas putaret ista potius, quàm artificiosas praeceptiones.
PHILOTHIMVS. - Non ultra matulam.
LOGIFER. - Dixit unus ex antiquis doctoribus hanc artem omnibus esse non posse peruiam preterquam iis qui memoria pollent naturali.
PHILOTHIMVS. - Depontana sententia.
LOGIFER. - Pharfacon iuris utriusque doctor & philosophus grammeus sentit hanc artem grauare potius quam releuare, nam ubi sine arte recolendae sunt res: iam cum arte obligamur recolere res, locos, & imagines plurimas, quibus nulli dubium est magis memoriam naturalem confundi & implicari.
PHILOTHIMVS. - Crysippi acumen, & sententia ferreo ingentique pectine carminanda.
LOGIFER. - Dixit doctor Berling ex istius oratione etiam doctissimos, demetere nihil posse, credo quia nil ipse demetit.
PHILOTHIMVS. - Sub illis echinis ulla ne castanea?
LOGIFER. - Magister Maines & si omnibus placeat inquit, mihi nunquam placebit.
PHILOTHIMVS. - Nec vinum quod nunquam gustabit.
LOGIFER. - Ille, quem nosti amicum tuum, quid putas hac de re, sentiet?
PHILOTHIMVS. - Sepiae atramentum additum lucernae facit homines Aethiopa videri; vitiana quoque liuore mens turpia iudicat etiam aperte pulchra.
LOGIFER. - Execelsum quoque Magistrum Scoppet inter huius nostrae tempestatis, medicos facilè principem, ferunt dixisse authori: ut suam illi memoriam ostenderet priusquam artem, quod dubium est an dedignans, an impotens ille praestare noluerit.
PHILOTHIMVS. - Si dixisset illi ostendae mihi urinam tuam priusquam solidiora contempler excrementa: fortasse morem illi gessisset author noster, hospitalius enim & urbanius, & pro sua dignitate, sua officia, & arte conuenientius illum excepisset.
LOGIFER. - Quid dicemus de Magistro Clyster doctore medico quem non fas est proxime dicto cedere, nihil n. differt ab eodem qui ex Aknaldo & Tiberide vult magis super obliuiosum linguam vpupae impositam, tenacissimam ferenti memoriam conferre. PHILOTHIMVS. - Dixit Aristoteles. cytharizando fit cytharaedus. Si quis huic miserrimo (ipso quod habet extracto) aliud superimposuerit celebrum, forsian medicando fiet medicus.
LOGIFER. - Dixit quoque doctor Carpophorus ex Proculo & Sabino itacense Mentis & memoriae sedem tripliciter distinctam. Inter pup[p]im enim atque proram pinea media est: quae cum memoria quippiam repetere instamus patefacta; à prora ad puppim spiritui animali aditum praestat. Porro nunquam animalis spiritus nisi serenus, lucidus, & clarus pertransit. Hinc immodica frigid[it]ate obtusus memoriam nostram hebetem reddit atque languidam. Quae quidem frigiditas si fuerit cum siccitate coniuncta: immodicas vigilias afferet et insomnia: si cum humiditate lethargum. Ad quae propulsanda, sunt per artem haec excogitata. Exercitium sensus reuocans & excitans, & spiritus turpi vecordia, & ocio consopitos quasi expergefaciens. Moderatus coitius. Propulsata tristitia & voluptate laetitia revocata. Meatuum corporis omnium purgatio. Eburneo pectine asperóque panno capitis confricatio. Leuiorum, vel lymphatorum vinorum vsus, ne venae hiantes vini vehementia sanguinem exurant. Stomachi rebus natiuraliter vel artificialiter stipticis occlusio, ne fumositas è stomacho cibi ebullitione euaporans, mentem ingeniumque obscurans somnum excitet. A frigidis humidisque cibariis vt à piscibus in genere, cerebro, atque medullis abstinentia, non minus quam ab acutis atque fumosis porris raphanis, alleis, caep[is] quae igne non fuerint digesta. Rerum aromaticarum usus. Capitis atque pedum cum atque decotione, in qua Melissa, Laurifolia, Foeniculi, Camomillae, Cannae similiaque ferbuerint, abstersio. Pythagorica exercitatio quae nocturno fiat crepusculo, vtpotè memoriae menti ingenióque maxime conferens. Haec sunt quae memoriam possunt releuare, aeque quae Democritus Archigene[s] Alexander & Andronicus Peripateticus literarum monumentis tradidere, non artes istae nugatoriae, quae nescio quibus imaginibus & figuris solidam seiactant conflare memoriam.
PHILOTHIMVS. - Alienum sermonem, ruditu proprio conclusit; Psithacum egit venerabilis doctor, & Asinum.
LOGIFER. - Dixit Magister Arnophagus iuris legumque peritus, & apprime probatus, plurimos esse doctos qui eam non habent peritiam, haberentque si qua esset.
PHILOTHIMVS. - Puella ratio non adhuc dentiens: propterea denti frangibulum non adducimus.
LOGIFER. - Artem Tullij, Thomae, Alberti, Alulidis, aliorumque obscurorum authorum se vidisse, & ex eisdem nullum se elicere potuisse succum protestatur Doctissimus Theologus & subtilissimus literarum patriarcha magister Psicoleus.
PHILOTHIMVS. - Iudicium primae tonsurae.
LOGIFER. - Et vt vno verbo tanden omnia complectar: varij variè sentiunt, diuersi diuersa dicunt, quot capita tot sententiae.
PHILOTHIMVS. - Et tot voces. Hinc corui crocitant, cuculi cuculant, lupi vlulant, sues grundiunt, oues balant, mugiunt boues, hinniunt equi, rudunt asini. Turpe est dixit Aristoteles solicitum esse ad quemlibet interrogantem respondere, boues bobus admugiant; equi equis adhinniant, asinis adrudamt asini; nostrum est colloquio aliquid circa istius hominis inuentionem pertentare.
LOGIFER. - Recte quidem. Placeat igitur Hermeti librum apperire, ut ipsius authoris sententias consideremus.
HERMES. - Libentissime faciam. En operis prophaemium lego.
Neminem (inquit) latere existimo multas memoratiuas artes ab aliis editas, quarum omnes atque singulae iisdem prorsus canonibus vtentes, in eadem ferme difficultate versantur: qua de re consultum fuit nobiscum, vt potius inuentionis istius fruges proponeremus, quibus grauius, facilius, atque expeditius negocium adeò illustre, pro arte tam desiderabili consequenda tractaretur. Diuturnam exercitationem antiquiores institutiones perquirendo: ab earum prosecutione atque studio ingenia foeliciora importunius abigebant: minus. n. durantia & (vt rem apertius insinuem) magis impatientia, quo magis subtilia promptioraque sunt ingenia, quorum quibusdam magis omnia tangere, quam vnum apprehendere consulitur.
PHILOTHIMVS. - Illud quod mihi arridet de authore isto est quod non se facit de eorum grege qui aliorum sententias hinc inde in vnum colligentes, se pro immortalitate consequenda aliorum impensa in numerum authorum pro posteritate laborantium referunt; & vt plurimum eorum se constituunt doctores, quorum nullam prorsus habent intelligentiam atque rationen: iique multoties facere non possunt: quominus (postquam pellem leonis ex aliorum inuentis vtcumque sibi adaptauerint) in propriam crebrius, & tandem irrumpant vocem, quando aliquid ex eorum delumbi Marte (quia facile est inuentis addere) eiaculantur, vel de penuria stupidi sensus egurgitant. Illa illa sunt arietes infantiarum, tormenta errorum, bombardae ineptiarum, & tonitrua coruscationes, fulgura, & tempestates magnae ruditatum.
LOGIFER. - Non sentis idem de carminilegis & versificatoribus nostris qui alienis inuentionibus, hemiuersibus & versibus, pro suis se nobis venditant poetis?
PHILOTHIMVS. - Mitte poetas. sicut. n. pro locis scimus longas regibus esse manus, ita & attae longaeque pro locis atque temporibus poetis solent esse voces.
LOGIFER. - De versificatoribus dixi, non poetis.
PHILOTHIMVS. - Benè, pauci igitur, aut nullus pro se dictum putabit. Sed haec quid ad rem nostram? Sufficit quod in proposito authorum artis istius fuerit intellectum.
LOGIFER. - Non de poetis.
PHILOTHIMVS. - Sed cepta prosequamur legas.
Ars ista non simplicem ad memoriae artem confert: sed & ad multarum facultatum inuentionem viam aperit & introducit. Propterea meminerint quibus dabitur eius interiora percipere: vt eam pro maiestate non cuicumque sine delectu communem faciant: eiusdemque canones singulis eorum quibus est communicanda pro meritorum capacitatisque facultate, intensius, atque remissius elargiantur expliciti.
Super haec nouerint in quorum manus ars ista inciderit: nos eius non esse ingenij, vt determinato alienae philosophiae generi simus adstricti: neque vt per vniuersum quamcumque philosophandi viam contemnamus. Neminem quippe eorum qui ad rerum contemplationem proprio innixi ingenio, aliquid artificiose methodicéque sunt moliti, non magnifacimus. Non abolemus Pythagoricorum mysteria: non paruifacimus Platonicorum fides: & quatenus reale sunt nacta fundamentum Peripateticorum ratiocinia non despicimus. Ipsum ea de causa dicimus: vt eorum curam attenuemus qui proprio ingenio aliena volunt ingenia metiri: Cuiusmodi est infortunatum genus illud, quod cum diutius in optimis philosophis elaborauerit: non eó vsque proprium promouit animum, ne vsque in finem cum proprio careat ingenio: semper vtatur alieno; cui tamen magis quám iis qui propriam ignorantes paupertatem audent non audenda; compatiendum est & quadam ex parte (nisi ex incuria remaneat) est laudandus. Isti similes cum fuerint Aristotelico repleti spiritu (vt iam vocales & progressiuos libros liceat videre. vbi audierint vel legerint. De vmbris Idearum: iam verbo haerebunt dicentes, idaeas esse somnia, vel monstra. quas esto concesserimus, quaeritur an quod rerum naturae conformatur, conuenienter dicatur currere sub vmbris idaearum? Rursum vbi incurrerint locum ratiocinantis animae. Iordane (inquient) iam animam texere dicis vel filare. Similiter & in aliis quibusdam buccas inflantes, per internum quendam hostem á fructus istius disciplinae participatione diuertentur. Quibus hoc manifestari volumus. Nos quoque in iisdem cum minus saperamus versasse animum, tunc. n. (vt par erat) fide ad scientias captandas vtebamur. Nunc vero vbi superum beneficio, acquisitis & inuentis ad vlteriores proprios actus vti possumus citra contradictionis iustam notam: Si commodus est Platonicus terminus & intentio commoda: acceptatur. Si quoque Peripateticae intentiones ad maiorem rei in hac arte faciunt expressionem; fideliter admittuntur. De aliis similiter iudicetur. Non enim reperimus vnum artificem qui omnia vni necessaria proferat. Non idem, inquam, Galeam, scuthum, ensem, hastilia, vexilla, tirnpanum, tubam, caeteraque omnia militis armamenta conflabit, atque perficiet. Ita maiora, aliarum inuentionum tentantibus opera non solius Aristotelis Platonisque solius officina sufficiet: Quandoque etiam (ipsum queraro si consuetis vti videbimur terminis:) illud ideo est non quia non consuetas per eos explicare cupimus intentiones. Per vniuersum autem diuersis variorum philosophorum studiis vtimur, quatenus melius propositum inuentionis nostrae insinuemus. Vnde nihil est quod faciat quominus periti in istis philosophandi generibus per se ipsos facilé (dummodo animum aduertant) hanc, & alias artes nostras intelligere valeant.
Artem istam sub duplici forma tractamus, atque via: quarum altera est
altior & generalis tum ad omnes animi operationes ordinandas, tum etiam
est caput multarum methodorum, quibus tanquam diuersis organis artificiosa
potest pertentari & inueniri memoria: Et consistit ipsa primo in triginta
intentionibus umbrarum. Secundo in triginta conceptibus idearum. Tertio
in pluribus complexionibas, quae fieri possunt ex intentionibus & conceptibus
per industriosam adaptationem elementorum primae rotae ad elementa secundae.
Altera quae sequitur, est contractior ad certum memoriae per artificium
comparandae genus.
Bruno, Giordano Bruno, 1548-1600.
De Umbris Idearum ('The Shadow of Ideas') / by Giordano Bruno.
1. Christianity -- Controversial literature -- Early works to 1800.
2. Hermetism -- Early works to 1800.
3. Mnemonics -- Early works to 1850.
I. Title.
B783
193 B83.IF